Латинский язык: Практические задания для студентов заочного отделения исторического факультета

copias Helvetiorum ut consequi posset, pontem in Arare faciendum curat atque ita exercitum traducit. Nelvetii, repentino eius adventu commoti, quum id, quod ipsi diebus viginti aegerrime confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent, legatos ad eum mittunt.

Перевод

Когда произошло это сражение, (Цезарь) позаботился навести мост на (реке) Арар, чтобы иметь возможность преследовать остальные войска гельветов, и таким образом (=по нему) перевел войско. Гельветы, пораженные его внезапным приближением, так как они поняли, что он за один день сделал то (т.е. переправу через реку), чего они достигли с трудом за 20 дней, отправляют к нему послов.


Разбор


Оба предложения сложноподчиненные.

Первое проедложение:

a) главное – pontem in Arare faciendum curat atque ita exercitum traducit (подлежащее подразумевается – Caesar);

б) придаточное цели – reliquas copias ut consequi posset. Coniunctivus imperfecti, так как в главном praesens historicum, приравнивающийся к историческому времени;

в) hoc proelio facto – abl.abs. – обстоятельство времени;

г) pontem faciendum – герундивный оборот.

Второе предложение:

а) главное – Helvetii, repentino eius adventu commoti, legatos ad eum mittunt;

б) придаточное причины – quum id illum uno die fecisse intellegerent (подлежащее подразумевается Helvecii); coniunctivus imperfecti как и в предыдущем предложении;

в) от intellegerent зависит acc.c. inf.: illum fecisse;

г) придаточное определительное (зависит от id) – quod ipsi...confecerant;

д) придаточное поясняющее – ut flumen transirent (подлежащее подразумевается Helvetii), coniunct. imperf. как и в предыдущем предложении.

Дериваты: facio, feci, factum 3 – факт; reliquus, a, um – реликвия; copia, ae f – копия; pons, ntis m – понтон; curo, avi, atum 1 – куратор; conficio, feci, fectum 3 – конфекция (отдел готового платья), конфета (из “конфекта” – готовое изделие); transeo, ii, itum, ire – транзит; intellego, xi, ctum 3 – интеллигент, интеллигенция, интеллект; legatus, im – легат; mitto, misi, missum – миссия, миссионер.


Вариант I


Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is, M. Messala et M. Pisone consulibus, regni cupiditate inductus, coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit, ut de finibus suis cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, quum virtute omnibus praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius eis persuasit, quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis dividit. His rebus fiebat, ut et minus late vagarentur et minus facile finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi magno dolore afficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.

(Caes. B.G. lib. I, c. II)


Вариант II


Interea ea legione, quam secum habebat, militibusque, qui ex provincia convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum decem novem murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire conarentur, prohibere possit. Ubi ea dies, quam constituerat cum legatis, venit, et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse iter ulli per provinciam dare et, si vim facere conentur, prohibiturum ostendit. Helvetii ea spe deiecti, navibus iunctis ratibusque compluribus factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, nonnumquam interdiu, saepius noctu, si perrumpere possent, conati, operis munitione et militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.

(Caes. B. G. lib. I, c. VIII)


Вариант III


Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt, militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas esse existimant ea litteris mandare, quum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus, Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere; quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. Imprimis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant, metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.

(Caes. B. G. lib. VI, c. XIV)


Вариант IV


Deum maxime Mercurium colunt; huius sunt prurima simulacra; hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Appolinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam relique gentes, habent opinionem: Appolinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. Huic, quum proelio dimicare constituerunt, ea, quae bello ceperint, plerumque devovent; quum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare, aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

(Caes. B. G. lib. VI, c. XVII)


Вариант V


Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superavit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et quum pater familiae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspitionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab iis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.

(Caes. B. G. lib. VI, c. XIX)

СЛОВА


aestimatio, onis f оценка

castellum, i n небольшое укрепление

conatus, us m попытка

coniunctim сообща

consecratus, a, um священный

conspicor, atus sum 1 заметить

cremo 1 сжигать

cruciatus, us m мучение, пытка

cupidus, a, um жаждущий

deiicio, ieci, iectum 3 сбрасывать, лишать

depello, puli, pulsum 3 отгонять, отражать

dispono, posui, positum 3 располагать

ditissimus см. dives

dos, dotis f приданое

excrucio 1 истязать, мучить

funus, eris n похороны

immunitas, atis f льгота

intereo, ii, itum, ire погибать

Iura, ae m Юра (гора)

inventor, oris m изобретатель

invitus, a, um неохотный

noctu ночью

Orgetorix, igis m Оргеториг

perdisco, didici, – 3 выучивать наизусть

perduco, xi, ctum 3 проводить

perrumpo, rupi, ruptum 3 прорваться

potior, itus sum 4 овладеть

quaestio, onis f допрос

quaestus, us m приобретение

ratis, is f плот

remitto, misi, missum 3 терять

Rhodanus, i m Родан (ныне Рона)

sedecim шестнадцать

sua sponte по доброй воле

sumptuosus, a, um богатый, пышный

suspicio, onis f подозрение

vacatio, onis f освобождение

versus, us m стихотворная строка

viceni, ae, a по двадцать

Lemannus, i m Леманнское озеро

Messala, ae m Мессала

navis, is f корабль


Тексты для домашнего чтения второго семестра


Гай Юлий Цезарь (100 г. до н. э. – 15 марта 44 г. до н. э.)


Commentarii de bello Gallico

Liber I, caput XXXIX


Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa moratur, ex percontacione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque exercitatione in armis esse praedicabant (saepenumento sese cum his congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse), tantus subito timor omnem exercitum occupavit, ut non mediocriter omnium mentes animosque perturbaret.


Liber VI, capta XXI – XXIV.


XXI. 1. Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. 2 Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. 3 Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. 4 Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque confirmari putant. 5 Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis rhenonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.

XXII. 1. Agriculture non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. 2 Neque quisquam afri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui tum una coierunt, quantum et quo loco visum est agri, attribuunt atque anno post alio transire cogunt. 3 Eius rei multas afferunt causas: ne assidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; 4 ut animi aequitate plebem contineant, quum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.

XXIII 1. Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. 2 Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; 3 simul hoc se fore tutiores arbitrantur, repentinae incursionis timore sublato. 4 Quum bellum civitas aut illatum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. 5 In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. 6 Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. 7 Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit, se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ii, qui et causam et hominem probant, suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine cjllaudantur: 8 qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero dicuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. 9 Hospitem violare fas non putant; qui quaque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.

XXIV. 1. Ac fuit antea tempus, quum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. 2 Itaque ea, quae fertilissima Germaniae sunt, loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam apellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; 3 quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. 4 Nunc, quod in eadem inopia, egestate, patientia, qua ante, Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur, 5 Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, 6 paulatim assuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.


Публий Корнелий Тацит (около 55 года н.э. – около 120 года н.э.)


Germania


I. Germania omnis a Gallis Raetisque et Pannoniis Rheno et Danubio fluminibus, a Sarmatis Dacisque mutuo metu aut montibus separatur. Cetera Oceanus ambit, latos sinus et insularum immensa spatia complectens...

II. Ipsos Germanos indigenas crediderim, minimeque aliarum gentium adventibus et hospitiis mixtos, quia nec terra olim sed>

Quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam coelo, tristem cultu aspectuque, nisi si patria sit?..

IV. Ipse eorum opinionibus accedo, qui Germaniae populos nullis aliis aliarum nationum connubiis infectos propriam et sinceram et tantum sui similem gentem exstitisse arbitrantur. Unde habitus quoque corporum, quamquam in tanto hominum numero, idem omnibus; truces et caerulei oculi, rutilae comae, magna corpora et tantum ad impetum valida; laboris atque operum non eadem patientia; minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam coelo solove assueverunt.

V. Terra, etsi aliquando specie differt, in universum tamen aut silvis horrida, aut paludibus foeda, humidior qua Gallias, ventosior qua Noricum et Pannoniam aspicit, satis ferax, frugiferarum arborum, impatiens, pecorum fecunda, sed plerumque improcera. Ne armentis quidem suus honor aut gloria frontis; numero gaudent, eaeque solae et gratissimae opes sunt. Argentum et aurum propitiine an irati dii negaverint, dubito. Nec Tamen affermaverim, nullam Germaniae venam argentum aurumve gignere; quis enim scrutatus est? Possessione et usu haud perinde afficiuntur. Est videre apud illos argentea vasa, legatis et principibus eorum muneri data, non in alia utilitate quam quae humo finguntur; quamquam proximi ob usum commerciorum aurum et argentum in precio habent, formasque quasdam nostrae pecuniae agnoscunt atque eligunt. Interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur. Pecuniam probant veterem et diu notam, serratos bigatosque. Argentum quoque magis quam aurum sequuntur, nulla affectatione anumi, sed quia numerus argenteorum facilior usui est promiscua ac vilia mercantibus.

VI. Ne ferrum quidem superest, sicut ex genere telorum colligitur. Rari gladiis aut maioribus lanceis utuntur. Hastas vel ipsorum vocabulo frameas gerunt angusto et brevi ferro sed ita acri et ad usum habili, ut eodem telo, prout ratio poscit, vel cominus vel enimus pugnent. Et eques quidem scuto frameaque contentus est; pedites et missilia spargunt, pluraque singuli atque immensum vibrant nudi aut sagulo leves. Nulla cultus iactatio; scuta tantum lectissimis coloribus distinguunt. Paucis loricae, vix uni alterive cassis aut galea. Equi non forma, non velocitate conspicui...

In universum aestimanti plus penes peditem roboris, eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant. Definitur et numerus; centeni ex singulis pagis sunt, idque ipsum inter suos vocantur, et quod primo numerus fuit, iam nomen et honor est.

Acies per cuneos componitur. Cedere loco, dummodo rursus instes, consilii quam formidinis arbitrantur. Corpora suorum etiam in dubiis proeliis referunt. Scutum reliquisse praecupuum flagitium, nec aut sacris adesse aut concilium inire ignominioso fas, multique superstites bellorum infamiam laqueo finierunt.

VII. Reges ex nobilitate, duces ex virtute sumunt. Nec regibus infinita aut libera potestas, et duces exemplo potius quam imperio, si prompti, si conspicui, si ante aciem agant, admiratione praesunt. Ceterum neque animadvertere neque vincire, ne verberare quidem nisi sacerdotibus permissum, non quasi in poenam nec ducis iussu, sed velut deo imperante, quem adesse bellantibus credunt; effigiesque et signa quaedam detracta lucis in proelium ferunt. Quodque praecipuum fortitudinis incitamentum est, non causis, non fortuita conglobatio turmam aut cuneum facit, sed familiae et propinquitates; et in proximo pignora, unde feminarum ululatus audiri, unde vagitus infantium. Hi cuique sanctissimi testes, hi maximi laudatores. Ad matres, ad coniuges vulnera ferunt; nec illae numerare aut exigere plagas pavent, cibosque et hortamina pugnantibus gestant.

VIII. Memoriae proditur quasdam acies inclinatas iam et labantes a feminis restitutas constantia precum et obiectu pectorum et monstrata cominus captivitate, quam longe impatienttius feminarum suarum nomine timent, adeo, ut efficacius obligentur animi civitatum, quibus inter obsides puellae quoque nobiles imperantur...

IX. Deorum maxime Mercurium colunt, cui certis diebus humanis quoque hostiis litare fac habent...

X. De minoribus rebus principes consultant, de maioribus omnes, ita tamen, ut ea quoque, quorum penes plebem arbitrium est, apud principes pertractentur. Coeunt, nisi quid fortuitum et subitum incidit, certis diebus, quum aut inchoatur luna aut impletur; nam agendis rebus hoc auspicatissimum initium credunt. Nec dierum numerum, ut nos, sed noctium computant; sic constituunt, sic condicunt; nox ducere diem videtur... Ut turbae placuit, considunt armati. Silentium per sacerdotes, quibus tum et coercendi ius est, imperatur. Mox