<< Пред.           стр. 14 (из 27)           След. >>

Список литературы по разделу

 Текст 78
 13 Ad inveniendum igitur ignoturn cantum, beatissime Frater, prima et vulgaris regula haec est, si litteras, quas quaelibet neuma habuerit, in monochordo sonaveris, atque ab ipso audiens tamquam ab homine magistro discere poteris. 14 Sed puerulis ista est regula, et bona quidem incipientibus, pessima autem perseverantibus.
 15Vidi enim multos acutissimos philosophos, qui pro studio huius artis non solum Italos, sed etiam Gallos atque Germanos, ipsosque etiam Graecos quaesivere magistros;16 sed quia in hac sola regula confisi sunt, non dico musici, sed neque cantores umquam fieri, vel nostros psalmistas puerulos imitari potuerunt. 17 Non ergo debemus semper pro ignoto cantu vocem hominis vel alicuius instrumenti quaerere, ut quasi caeci videamur numquam sine ductore procedere; sed singulorum sonorum, omniumque depositionum et elevationum diversitates proprietatesque altae memoriae commendare. 18 Habebis ergo argumentum ad inveniendum inauditum cantum facillimum et probatissimum, si sit, qui non modo scripto, sed potius familiari collocutione secundum morem nostrum noverit aliquem edocere. 19 Namque postquam hoc argumentum cepi pueris tradere, ante triduum quidam eorum potuerunt ignotos cantus leviter canere, quod aliis argumentis nec multis hebdomadibus poterat evenire.
 20 Si quam ergo vocem vel neumam vis ita memoriae commendare, ut ubicumque velis, in quocumque cantu, quem scias vel nescias, tibi mox possit occurrere, quatenus mox illum indubitanter possis enuntiare, debes ipsam vocem vel neumam in capite alicuius notissimae symphoniae notare, et pro unaquaque voce memoriae retinenda huiusmodi symphoniam in promtu habere, quae ab eadem voce incipiat: utpote fit haec symphonia, qua ego docendis pueris imprimis atque etiam in ultimis utor:
  с D F DE D D D C D E E EF GE D EC D F G a 21 UT que-ant la-xis RE-so-na-re fi-bris MI-ra ge-sto-rum FA-mu-li
 G FED D Ga GFE F G D a G a FG a a GF ED C E D tu-o-rum, SOL-ve pol-lu-ti LA-bi-i re-a-tum, Sanc-te Io-han-nes 22 Vides itaque, ut haec symphonia senis particulis suis a sex diversis incipiat vocibus? 23 Si quis itaque uniuscuiusque particulae caput ita exercitatus noverit, ut confestim quamcumque particulam voluerit, indubitanter incipiat, easdem sex voces ubicumque viderit, secundum suas proprietates facile pronuntiare poterit.
 126
 24Audiens quoque aliquam neumam sine descriptione, perpende, quae harum particularum eius fini melius aptetur, ita ut fmalis vox neumae et principalis particulae aequisonae sint.25 Certusque esto, quia in eam vocem neuma fmita est, in qua conveniens sibi particula incipit. 26 Si vero descriptam aliquam symplioniam incognitam cantare ceperis, multum cavendum est, ut proprie unamquamque finias neumam, ut eodem modo finis neumae bene iungatur cum principio eius particulae, quae ab eadem incipit voce, in qua neuma fmita est.27 Ergo ut inauditos cantus, mox ut descriptos videris, competenter enunties, aut indescriptos audiens cito describendos bene possis discernere, optime te iuvabit haec regula.
 28 Deinde per singulos sonos brevissimas subposui symphonias, quamm particulas cum diligenter inspexeris, uniuscuiusque vocis omnes depositiones et elevationes per ordinem in principiis ipsarum particularum gaudebis te invenire. 29Si autem hoc attentare potueris, ut unius et alterius symphoniae quaslibet volueris particulas moduleris, omnium neumarum difficiles valde atque multiplices varietates brevissima et facili regula didicisti. 30 Quae omnia cum vix litteris utcumque significemus, facili tantum colloquio denudamus.
 31 Sicut in omni scriptura XX et IIII litteras, ita in omni cantu septem tantum habemus voces. 32Nam sicut septem dies in hebdomada, ita septem sunt voces in musica.33 Aliae vero, quae super septem adiunguntur, eaedem sunt, et per omnia similiter canunt in nullo dissimiles, nisi quod altius dupliciter sonant.34 Ideoque septem dicimus graves, septem vero vocamus acutas. 35Septem autem litterae non dupliciter, sed dissimiliter designantur hoc modo:
 Г A B C D E F G a # c d e f g aa bb cc dd
 36 Qui vero monochordum desiderat facere, et qualitates et quantitates, similitudines et dissimilitudines sonorum tonorumve discernere, paucissimas, quas subiecimus, regulas summopere studeat intelligere.
 37 In monochordo autem istis litteris vel mensuris disponuntur.
 38 F graecum, hoc est G latinum pone in capite. 39 Et inde incipiens totam lineam, quae sonanti chordae subiacet, per novem partes studiosissime divide, et ubi prima pars fecerit finem iuxta Gamma primam litteram pone A. 40Ab ipsa prima similiter usque ad fmem partire per novem, et ubi prima pars finem fecerit, secundam B. litteram iunge. 41 Post haec ad Г revertens, ab ipsa usque ad finem divide per quatuor partes, et in primae partis finem tertiam C. pone: similiter a prima A. divide per quatuor, et similiter signabis quartam D. 42Eodem modo sicut cum prima inventa est quarta, ita cum secunda invenies E quintam,
 127
 et cum tertia F. sextam, et cum quarta G. septimam. 43 Deinde rediens ad primam A. ab ipsa usque ad fmem in medio spatio invenies alteram primam a. et similiter cum secunda invenies alteram secundam b. et cum tertia tertiam c. et sic de reliquis ad eumdem modum per diapason. 44 Et ut de divisione monochordi in paucis multa constringam, omnes toni novem ad fmem passibus currunt. Diatessaron vero semper quatuor passus facit, diapente tres, et diapason duos, quia his tantum quatuor dividimus modis. 45 Deinde nota, quod inter secundam et tertiam vel inter quintam et sextam parvissima spatia fiant, quae semitonia vocantur; inter alias vero voces maiora intervalla fiunt, et dicuntur toni.
 A t. B s. C t. D t. E s. F t. G t.
 46 Iunguntur ad se invicem voces sex modis, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron, diapente.47 De tono autem et semitonio supra diximus. 48 Ditonus autem est, dum inter duas voces duo sunt toni, ut inter tertiam et quintam, et reliquas.
 49 Semiditonus autem dicitur, quia minor est ditono, cum inter duas aliquas voces est unus tonus et unum semitonium, D t. E s. F.
 50 Diatessaron autem dicitur de quatuor, cum inter aliquam vocem et quartam a se duo sunt toni, et unum semitonium D t. E s. F t. G. 51 Diapente dicitur de quinque, cum inter aliquam vocem et quintam a se tres sunt toni, et unum semitonium. D t. E s. F t. G t. a. 52 Non aliter, quam his sex modis, voces iunctae concordant vel moventur; atque hi dicuntur sex motus vocum, quibus ad se invicem voces concordant vel moventur. 53 Ea vero concordia, quae est inter gravem aliquam litteram et eamdem acutam, sicut a prima in primam, vel a secunda in secundam, diapason dicitur, id est, de omnibus: habet enim omnes voces, et tonos quinque cum duobus semitoniis, hoc est, diatessaron et diapente.54 Haec diapason in tantum concordes facit voces, ut non eas dicamus similes, sed easdem.
 55 Omnes autem voces in tantum sunt similes, et faciunt similes sonos et concordes neumas, in quantum similiter elevantur vel deponuntur secundum depositionem tonorum et semitoniorum: utputa prima vox A et quarta D similes et unius modi dicuntur, quia utraque in depositione tonum, in elevatione vero habent tonum et semitonium et duos tonos. 56 Atque haec est prima similitudo in vocibus, hoc est, primus modus.
 57 Secundus modus est in secunda B et in quinta E. Habent enim utraque in depositione duos tonos, in elevatione semitonium et duos tonos. 58 Tertius modus est in tertia C et in sexta F ambae enim semitonio et duobus tonis descendunt, duobus vero tonis ascendunt. 59 Sola vero septima G quartum modum facit, quae in depositione unum tonum et
 128
 semitonium et duos tonos, in elevatione vero duos habet tonos et semitonium.
 60 Et qui plene exercitati sunt in hac arte, possunt unamquamlibet symphoniam secundum hos quatuor variare modos, utputa, si quis unam symphoniam primum in voce prima A et postea eamdem incipiat in voce secunda, dehinc in tertia.61 Et secundum quod ipsae voces diversam habent tonoram et semitonorum positionem, sic variis modis secundum uniuscuiusque proprietatem eam pronuntiet.62 Quod quidem facere valde est utile, et valde facile, hoc modo:
 63 DFGGGGGaFED
 Tu Patris sempiternus es Filius.
 EGaaaaa#GFE
 Tu Patris sempiternus es Filius.
 Fa#####caGF
 Tu Patris sempiternus es Filius.
 G#cccccd#aG
 Tu Patris sempiternus es Filius.
 64 Igitur curiose est intendendum de omni melo, secundum cuiusmodi proprietatem sonet, sive in principio sive in fme, quamvis de solo fme dicere soleamus.
 65 Quaedam autem neumae repertae sunt, quarum aptitudine hoc solemus advertere, utpote
 D, E, F, G, a, c
 66 Primum quaerite regnum Dei
 67 Secundum autem simile est huic.
 68 Cum enim fmito aliquo cantu hanc neumam eius in fme bene videris convenire, statim cognosces, quia cantus ille fmitus sit in primo modo, et primo vel quarto sono; quia in his duobus sonis primus est modus.
 69 Sola autem hac neuma solemus primum tonum discemere, quamvis cum alia qualicumque symphonia, quae in eodem sono incipit, haec possit similiter, et aliquando melius fieri.70 Cuius enim modi symphoniis quaelibet symphonia aptatur, eius modi esse cognoscitur; sicque intelligis, an bene aliquam neumam pronunties, cum eam eiusmodi symphoniis, in quo modo notata fuerit, competenter aptari conspexeris.71 Nota autem, quomodo modos dicimus eos, qui in formulis tonorum non proprie sed abusive nominantur toni, cum modi vel tropi proprie dicantur.
 72 Illud quoque debes agnoscere, quomodo in omnibus modis, cum grave fuerit melum, gravibus aptatur modulis vel melis. 73 Cum vero alta fuerint mela, altis melius conveniunt melis vel modulis.74 Ideoque habes in formulis modorum duas formulas in unoquoque modo. 75 Prima
 129
 namque et secunda formula primi est modi: tertia et quarta secundi: quinta et sexta tertii: septima et octava quarti.
 76 Ideo enim octo toni dicuntur, quia octo habent formulas. 77 Prima autem et tertia, quinta et septima formula quatuor modorum altos continent cantus; secunda vero et quarta, et sexta, et octava eorumdem modorum gravia vel minus alta continent cantica.78 Unde Graeci multo melius pro primo et secundo tono dicunt authentum protum et plagis proti; pro tertio et quarto authentum deuterum et plagis deuteri; pro quinto et sexto authentum tritum et plagis triti; pro septimo et octavo authentum tetrardum et plagis tetrardi. Quod enim illi dicunt protum, deuterum, tritum, tetrardum, nos dicimus primum, secundum, tertium, quartum. Et quod illi dicunt authentum, nos maiorem et altum vel acutum nominamus. Plagin vero latine subiugalem vel minorem vel gravem possumus appellare.
 79 Has itaque modorum octo formulas praecipue debet scire, quisquis canendi peritiam vult habere, ut qualiter in singulis modorum cantibus quaelibet neuma vel vox resonet, possit advertere.80 Praeterea quamvis primam et secundam et tertiam vocem cum quarta, quinta et sexta concordare dixerim, in eo tamen differunt, neque omnes neumas similiter faciunt, quomodo a-#-c habent post se in depositione tres tonos, ante se in elevatione duos tonos:81 at vero D-E-F unum tantum in depositione habent, tres vero tonos in elevatione. 82 Ideoque multi cantus eiusdem sunt modi, sed non eiusdem soni. 83 Quidam autem minus plene pervidentes istam differentiam, adiungunt unam vocem in acutis inter primam et secundam, ut sint duae secundae, et veniant duo toni et unum semitonium post D-E-F sicut post a-#-c in elevatione;84 et rursus d-e-f acutae possunt deponi duobus tonis, sicut a. b. c. quatenus nulla sit differentia inter D-E-F et a-#-c cum id, quod cantatur in a-#-c et in D-E-F possit cantari.
 85 Ut autem singulis vocibus sua proprietas permaneat, melius est, ut cantuum inspiciatur natura; et cum cantus hos tres tonos videatur admittere, fiat hoc in F-G-a-#. 86 Cum vero post duos tonos non nisi semitonium sumit, fiat hoc in c-d-e-f praesertim cum pro huius vocis additamento maxima confusio nascatur simplicibus.87 Nam si duae sunt secundae post primam, cum ad alteram semitonio, ad alteram vero tono prima ipsa iungatur, facile est videre, quod ipsa pritna, ac per hoc et aliae contiguae voces duos habeant tonos;88 utpote prima, si eam semitonium sequitur, de proto transit in deuterum; si autem duorum vel plurimorum modorum unam vocem esse liceat, videbitur haec ars nullo fine concludi, nullis certis terminis coarctari.89 Quod quam sit absurdum, nullus ignorat, cum semper sapientia confusa quaeque et infinita sponte repudiet. 90 Quodsi
 130
 quis dicat, hanc vocem ideo esse addendam, ut gravis F sexta usque ad superquartam supra lineam ad a per diapente possit ascendere, aut eadem sexta ad subquintam descendere, illud quoque debebit recipere, ut inter sextam F et septimam G alia vox addatur, ut naturalis secunda gravis B elevetur ad quintam, et eadem acuta deponatur ad quartam.91 Quod quia a nemine est factum, hoc quoque a nemine est faciendum.
 92 Igitur, sicut ex ipsa monstratur natura, et per Beatum Gregorium divina protestatur auctoritas, septem sunt voces, sicut et septem dies;
 93 unde et prudentissimus poetarum septem cecinit discrimina vocum;
 94 quam sententiam et ipsi philosophi pari concordia firmaverunt.95 Interea curandum est, ut sciatur de qualibet neuma, in quantis et qualibus sonis esse possit, vel non possit.
 96 Potest enim fieri in tertio, et in sexto, et in septimo sono, quia hi tres soni duobus pariter tonis ascendunt, et ipsa symphonia duobus tantum fit modis.
 97 Praeterea septima vox cum tertia in elevatione concordat; utraque enim duobus tonis et semitonio, et item duobus tonis elevantur.98 Eadem quoque septima cum quarta concordat uno tono in elevatione, et in depositione tono et semitonio, et duobus tonis in utroque cantatur similiter.
 99 Prima quoque cum quinta omnes depositivas neumas communiter facit; deponitur enim duobus tonis et semitonio. 100 Itaque hae voces similes faciunt neumas, prima cum quarta; secunda cum quinta; tertia cum sexta; septima cum prima vel cum quarta*. l01 Nulla autem vox ultra quatuor elevationes vel depositiones habet, quia non potest gravari vel acui, nisi ad secundam vel tertiam, vel quartam vel quintam secundum sex species, quas supra dixi, id est, tono, semitonio, ditono, semiditono, diatessaron et diapente. 102 Nam cum vox aliqua ad secundam movetur, aut fit tono, aut semitonio; cum vero ad tertiam, ditono vel semiditono.
 103 Ad quartam vel quintam non fit nisi per diatessaron et diapente.
 104 Intellige praeterea, quod in authentis ad octavas cantus a sua finali voce ascendit; descendit autem nonnisi uno tono sub fmali, excepto trito, qui a suo fme non deponitur, quia non habet sub se tonum, sed semitonium. 105 In plagis autem a finali voce ad quintam descendimus et ascendimus, nisi sit prolixior cantus, qui plagalem depositionem et authenticam elevationem habeat, quod tamen rarissime fit.
 106 Principia quoque cantuum in omnibus illis vocibus esse possunt, quae secundum praedictas sex consonantias cum fmale voce conveniunt. 107 Siqua aliter inveneris, ex ipsa raritate cognosces, quod sint auctoritate praesumta; non autem sunt regulae firmitate distincta.
 * В изд. Герберта в тексте явная ошибка - сит tertia.
 131
 108 Illud autem quis non intelligat, quod de vocibus quasi syllabae et partes et distinctiones vel versus fiunt? 109 Quae omnia inter se invicem mira suavitate concordant, tantum saepe concordiores, quantum similiores.
 110 Haec pauca quasi in prologum antiphonarii de modorum et neumarum formula rhythmice et prosaice dicta musicae artis ostium breviter, forsitan et sufficienter aperiunt. 111 Qui autem curiosus fuerit, libellum nostrum, cui nomen Micrologus est, quaerat;112 librum quoque Enchiridion, quem reverentissimus Oddo Abbas luculentissime composuit, perlegat, cuius exemplum in solis figuris sonorum dimisi, quia parvulis condescendi, Boetium in hoc non sequens, cuius liber non cantoribus, sed solis philosophis utilis est.
 113 Explicit epistola.
 Edidit Martinus Gerbert (GS II)
 КОММЕНТАРИЙ
 4 inspirante Deo charitatem - abl. abs.; для перевода: Deus inspirat charitatem.
 5 Iohannes - Иоанн XIX, папа римский, понтификат в 1024-1032 гг.
 7 versiculum - версикул, небольшое песнопение связующего характера
 в разных службах оффиция.
 9 Infirmltate cogente - abl. abs.: "почувствовав недомогание" (букв.
 "гонимый недомоганием"). 9 vel - здесь: "даже, хотя бы".
 9 (aestivo) fervore... (nobis) minante (excidium) - abl. abs.: "поскольку (летний) зной грозил (нам гибелью)".
 10 redeunte - part. praes. act., ab]. sing. от redeo; hieme redeunte - "c наступлением зимы" (abl. temporis).
 12 suadens mihi... [debent] esse praeferenda episcopatibus - эллипсис
 модального гл., а не dat. cum inf! 14 puentlis - dat. commodi.
 Текст 79 - GUIDONIS ARETINI REGULAE RHYTHMICAE
 [Фрагмент 1]
 1 Gliscunt corda meis hominum mollita camenis.
 2 Una mihi virtus numeratos contulit ictus.
 3 In caelis summo gratissima carmina fundo
 4 Dans aulae Christi munus cum voce ministri,
 5 Ordine me scripsi, primo qui carmina finxi.
 КОММЕНТАРИЙ
 Начальная строфа трактата - акростих, скрывающий имя автора - GUIDO. 4 ministri; в изд. Герберта (GS) - magistri.
 132
 [Фрагмент 2]
 1 Musicorum et cantorum magna est distantia.
 2 Illi dicunt, isti sciunt, quae componit musica.
 3 Et qui facit, quod non sapit, diffinitur bestia.
 4 Ceterum tonantis vocis si laudent acumina,
 5 Superabit philomela vel vocalis asina,
 6 Quare eis esse suum tollit dialectica.
 7 Hac de causa rusticorum multitudo plurima,
 8 Donec frustra vivit, mira laborat insania,
 9 Dum sine magistro nulla discitur antiphona.
 Edidit Joseph Maria Smits van Waesberghe (Divitiae Musicae Artis. Vol. IV/A)
 Текст 80 - JOHANNIS DE GROCHEIO DE MUSICA
 I Describunt autem musicam quidam ad formam et materiam considerantes, dicentes eam esse scientiam de numero relato ad sonos. 2 Alii autem ad eius operationem considerantes dicunt eam esse artem ad cantandum deputatam. 3 Nos autem utroque modo notificare intendimus eandem, sicut notificatur instrumentum et quaelibet ars notificari debet.4 Sicut enim calidum naturale est primum instrumentum, mediante quo anima exercet suas operationes, sic ars est instrumentum principale sive regula, mediante qua intellectus practicus suas operationes explicat et exponit.5 Dicamus igitur, quodmusica est ars vel scientia de sono numerato, harmonice sumpto, ad cantandum facilius deputata. 6 Dico autem scientiam, in quantum principiorum tradit cognitionem, artem vero, in quantum intellectum practicum regulat operando.7 De sono vero harmonico, quia est materia propria, circa quam operatur. 8 Per numerum etiam eius forma designatur. 9 Sed per cantare tangitur operatio, ad quam est proprie deputata.
 10 Quid igitur sit musica, sic sit dictum.
 11 Quidam vero musicam in tria genera dividunt, puta Boetius, magis-ter J. de Garlandia in suis tractatibus et eorum sequaces. 12 Unum autem genus dicunt de musica mundana, aliud vero de humana, sed tertium de instrumentali. 13 Per mundanam musicam signant harmoniam ex motu corporum caelestium causatam, per humanam vero temperamentum complexionis in corpore humano existens propter optimam mixtionem elementorum in eo. 14 Sed per instrumentalem signant illam, quae est de sonis instrumentorum sive naturalium sive artificialium.
 133
 15 Qui vero sic dividunt, aut dictum suum fingunt, aut volunt Pythagoricis vel aliis magis quam veritati oboedire, aut sunt naturam et logicam ignorantes.
 16 Prius enim dicunt universaliter musicam esse scientiam de sono numerato.
 17 Corpora vero caelestia in movendo sonum non faciunt, quamvis antiqui hoc crediderint, nec findunt orbes secundum Aristotelem.18 Cuius imaginatio et possibilitas debet tradi in libro de theoria planetarum. 19 Nec etiam in complexione humana sonus proprie reperitur. 20 Quis enim audivit complexionem sonare? 21 Genus autem tertium, quod de instrumentali musica dicitur, in tria distribuunt, puta in diatonicum, chromaticum et enarmonicum, secundum quae tria concordantias monochordi procedere dicunt.22 Diatonicum autem appellant, quod procedit per tonum et tonum et semitonum, secundum quod fiunt ut plurimum cantilenae; chromaticum, quod procedit per diesin et diesin et semitonia tria composita.23 Et dicunt planetas uti tali cantu. 24 Enarmonicum autem dicunt, quod per diesin et diesin atque ditonum procedit.25 Quod dulcissimum dicunt, eo quod angeli eo utuntur.26 Istam autem divisionem non intellegimus, eo quod solum de instrurnentali prosequuntur, membra alia dimittentes.27 Nec etiam pertinet ad musicum de cantu angelorum tractare, nisi forte cum hic ruerit theologus aut propheta.2S Non enim potest aliquis de tali cantu experientiam habere nisi inspiratione divina.29 Et cum dicunt planetas cantare, videntur ignorare, quid sit sonus, sicut in divisione particularia dicebatur.
 30Alii autem musicam dividunt in planam sive immensurabilem et mensurabilem, per planam sive immensurabilem intellegentes ecclesiasticam, quae secundum Gregorium pluribus tonis determinatur. 31 Per mensurabilem intellegunt illam, quae ex diversis sonis simul mensuratis et sonantibus efficitur, sicut in conductibus et motetis.32 Sed si per immensurabilem intellegant musicam nullo modo mensuratam, immo totaliter ad libitum dictam, deficiunt, eo quod quaelibet operatio musicae et cuiuslibet artis debet illius artis regulis mensurari.33 Si autem per immensurabilem non ita praecise mensuratam intellegant, potest, ut videtur, ista divisio remanere.
 34 Quomodo igitur quidam dividunt musicam, sic sit dictum.3S Nobis vero non est facile musicam dividere recte, eo quod in recta divisione membra dividentia debent totam naturam totius divisi evacuare.36 Partes autem musicae plures sunt et diversae secundum diversos usus, diversa idiomata vel diversas linguas in civitatibus vel regionibus diversis. 37 Si tamen eam diviserimus, secundum quod homines Parisiis ea utuntur et prout ad usum vel convictum civium est necessaria, et eius membra, ut oportet, pertractemus, videbitur sufficienter nostra intentio terminari, eo quod diebus nostris principia cuiuslibet artis liberalis diligenter Parisiis inquiruntur et usus earum et fere omnium mechanicarum inveniuntur.
 Edidit Ernst Rohloff
 134
 КОММЕНТАРИЙ 1 dicentes eam esse - асc. cum inf.
 1 relato - РРР от refero.
 2 dicunt eam esse - acc. cum inf.
 2 cantandum - gerand. (acc. sing.) от cantare; переводить отглагольным суш. 2 deputatam - РРР от deputo.
 4 mediante quo (qua) - "посредством которого (которой)".
 5 dicamus - praes. conjct. act.; переводить: "скажем", "давайте скажем". 5 numerato - РРР от питеrо (гл.).
 5 sumpto - РРР от sumo; harmonice sumptus - букв. "облеченный гармонией", "охваченный гармонией".
 6 in quantum - "поскольку, насколько".
 6 operando - gerund. (abl.) от орет - "действовать, оказывать влияние, производить эффект"; перевести твор. падежом отглагольного сущ. или описательно.
 8 eius - может быть любого рода; необходим толковательный перевод по смыслу.
 9 cantare - "пение".
 9 est... deputata - перевести страдательным оборотом; грамматически - perf. ind. pass.
 10 sit - 3-е л. praes. conjct. от esse.
 Текст 81 - JOHANNIS TINCTORIS TERMINORUM MUSICAE DIFFINITORIUM
 Ambitus est toni debitus ascensus et descensus.
 Armonia est amoenitas quaedam ex convenienti sono causata.
 Canon est regula voluntatem compositoris sub obscuritate quadam ostendens.
 Cantilena est cantus parvus cui verba cuiuslibet materiae sed frequentius amatoriae supponuntur.
 Cantus est multitudo ex unisonis constituta qui aut simplex aut compositus est.
 Cantus simplex est ille qui sine ulla relatione simpliciter constituitur et hic est planus aut figuratus.
 Cantus simplex planus est qui simplicibus notis incerti valoris simpliciter est constitutus cuius modi est gregorianus.
 Cantus simplex flguratus est qui figuris notarum certi valoris simpliciter efficitur.
 Cantus compositus est ille qui per relationem notarum unius partis ad alteram multipliciter est aeditus: qui resfacta vulgariter appellatur.
 135
 Carmen est quicquid cantari potest.
 Clavis est signum loci lineae vel spatii.
 Clausula est cuiuslibet partis cantus particula in fme cuius vel quies generalis vel perfectio reperitur.
 Color est identitas particularum in una et eadem parte cantus existentium quo ad formam et valorem notarum et pausarum suarum.
 Compositor est alicuius novi cantus editor..
 Concordantia est sonorum diversorum mixtura dulciter auribus conveniens. Et haec aut perfecta aut imperfecta est.
 Concordantia perfecta est quae continue pluries ascendendo vel descendendo fieri non potest, ut unisonus, diapenthe sub et supra quantum vis diapason.
 Concordantia imperfecta est quae continue pluries ascendendo vel descendendo fieri potest ut dytonus, semidytonus, diapenthe cum tono et diapenthe cum semitonio sub et supra quantum vis diapason.
 Coniuncta est dum fit de tono regulari semitonium irregulare aut de semitonio regulari tonus irregularis. Vel sic.
 Coniuncta est appositio b rotundi aut # quadri in loco irregulari.
 Contrapunctus est cantus per positionem unius vocis contra aliam punctuatim effectus. Et hic duplex, scilicet simplex et diminutus.
 Contrapunctus simplex est dum nota vocis quae contra aliam ponitur est eiusdem valoris cum illa.
 Contrapunctus diminutus est dum plures notae contra unam per proportionem aequalitatis aut inaequalitatis ponuntur. Qui a quibusdam floridus nominatur.
 Contratenor est pars illa cantus compositi quae principaliter contra tenorem facta inferior est supremo altior autem aut aequalis aut etiam ipso tenore inferior.
 Discantus est cantus ex diversis vocibus et notis certi valoris editus.
 Discordantia est divereorum sonorum mixtura naturaliter aures offendens.
 Extractio est unius partis cantus ex aliquibus notis alterius confectio.
 Ficta musica est antus propter

regularem manus traditionem editus.
 Fuga est identitas partium cantus quo ad valorem, nomen, formam: et interdum quo ad locum notarum et pausarum suarum.
 Intonatio est debita cantus inchoatio.
 Locus est vocum situs.
 Manus est brevis et utilis doctrina ostendens compendiose qualitates vocum musicae.
 136
 Melodia idem est quod armonia.
 Mensura est adaequatio vocum quantum ad pronunciationem.
 Missa est canus magnus: cui verba Kyrie, Et in terra, Patrem, Sanctus et Agnus, et interdum caeterae partes a pluribus canendae supponuntur; quae ab aliis officium dicitur. Motetum est cantus mediocris: cui verba cuiusvis materiae sed frequentius divinae supponuntur.
 Musica est modulandi pertitia cantu sonoque consistens. Et haec triplex est scilicet armonica, organica ac etiam rithmica.
 Musicus est qui perpensa ratione beneficio speculationis, non operis servitione, canendi officium assumit.
 Mutatio est unius vocis in aliam variatio.
 Officium idem est quod missa secundum hispanos.
 Pronuntiatio est venusta vocis emissio.
 Proprietas est propria quaedam vocum deducendarum qualitas.
 Quantitas est secundum quam quantus sit cantus intelligitur.
 Sonus est quicquid proprie et per se ab auditu percipitur.
 Talea est idemtitas particularum in una et eadem parte cantus existentium quoad nomen locum et valorem notarum et pausarum suarum.
 Tonus equivocum est ad quatuor.Nam significat coniunctionem discordantiam intonationem et tropum.
 Tonus est tropus per quem omnis cantus debite componitur.Huius autem significati octo sunt toni.
 Tonus regularis est qui in loco sibi regulariter determinato fmitur.
 Tonus irregularis est qui in alio loco quam in illi qui sibi regulariter est determinatus finem accipit.
 Tonus mixtus est qui si authenticus fuerit descensum sui plagalis si vero plagalis ascensum sui authentici attingit.
 Tonus commixtus est ille qui si authenticus fuerit cum alio quam cum plagali suo. Si vero plagalis cum alio quam cum suo auctentico miscetur.
 Tonus perfectus est qui perfecte suum implet ambitum.
 Tonus imperfectus est cuius ambitus non est perfectus.
 Tonus plusquamperfectus est qui ultra suum ambitum si auctenticus fuerit ascendit, si vero plagalis descendit.
 Vox est sonus naturaliter aut artificialiter prolatus.
 Apud incunabula Treviso, 1495
 137
 V АНТИЧНАЯ ПОЭЗИЯ И ПРОЗА
 Текст 82 - AD MELPOMENEM
 1 Eixegi monument(um) aere perennius
 2 Regalique situ piramid(um) altius,
 3 Quod non imber edax, non Aquil(o) impotens
 4 Possit diruer(e) aut innumerabilis
 5 Annorum series et fuga temporum.
 6 Non omnis moriar, multaque pars mei
 7 Vitabit Libitin(am): usqu(e) ego postera
 8 Crescam laude recens, dum Capitolium
 9 Scandet cum tacita virgine pontifex.
 10 Dicar, qua violens obstrepit Aufidus
 11 Et qua pauper aquae Daunus agrestium
 12 Regnavit populor(um), ex humili potens
 13 Princeps Aeolium carmen ad Italos
 14 Deduxisse modos. Sume superbiam
 15 Quaesitam meritis et mihi Delphica
 16 Lauro cinge volens, Melpomene, comam.
 Quintus Horatius Flaccus
 КОММЕНТАРИЙ
 Стихотворный размер - малый Асклепиадов стих.
 3 Аквилон (Aquilo) - бог северного ветра.
 7 Либитина (Libitina) - в римской мифологии богиня похорон.
 8 Имеется в виду молитва Юпитеру на Капитолии - ежегодный обряд освящения Рима, совершавшийся верховным понтификом и старшей весталкой. Этот обряд представлен Горацием как символ вечности Рима.
 9 tacita virgo - "весталка"; по ритуалу весталка должна была хранить молчание.
 10 Ауфид (Aufidus) - главная река в Апулии (сейчас Офанто).
 11 Давн (Daunus) - мифолог. царь северной Апулии - местности, уроженцем которой был Гораций.
 13 Aeolium carmen: обобщенно - греч. лирика, конкретно - стихи на эолийском диалекте др.-греч, языка, на котором писали, между прочим, Алкей и Сапфо.
 15 Лавр был посвящен Аполлону, храм которого находился в Дельфах.
 16 Мельпомена (Melpomene) - муза, покровительница трагедии; символ сценического искусства.
 138
 Текст 83 - DISSERTISSIME ROMULI NEPOTUM
 1 Dissertissime Romuli nepotum,
 2 Quot sunt, quotque fuere, Marce Tulli,
 3 Quotque post aliis erunt in annis,
 4 Gratias tibi maximas Catullus
 5 Agit pessimus omnium poeta,
 6 Tanto pessimus omnium poeta,
 7 Quanto t(u) optimus omnium patronus.
 Gaius Valerius Catullus, 49
 КОММЕНТАРИЙ
 Стихотворный размер - одиннадцатисложный (Фалеков) стих.
 2 fuere = fuenmt.
 2 Marce - imper. praes. от Marcus.
 LIBER ECCLESIASTES (три фрагмента)*
 Текст 84
 1 Omnia tempus habent et suis spatus transeunt umversa sub caelo: 2 tempus nascendi et tempus moriendi,3 tempus plantandi et tempus evellendi quod plantantum est, 4 tempus occidendi et tempus sanandi, 5 tempus destruendi et tempus aedificandi, 6tempus flendi et tempus ridendi, 7tempus plangendi et tempus saltandi, 8tempus spargendi lapides et tempus colligendi,9 tempus amplexandi et tempus longe fieri a complexibus,10 tempus adquirendi et tempus perdendi, 11 tempus custodiendi et tempus abiciendi, I2tempus scindendi et tempus consuendi, "tempus tacendi et tempus loquendi, 14tempus dilectionis et tempus odii, 15tempus belli et tempus pacis. 16 Quid habet amplius homo de labore suo?
 17 Vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea.18 Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum, 19 ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus ab initio usque ad finem.
 Ecl 3:1-11
 КОММЕНТАРИЙ
 1 transeunt - praes. ind. act., pere, 3 pl. (transire - неправильный гл.). 9 longe fieri - "быть далеко, держаться вдали". 17 adflictionem = afflictionem.
 19 ut - здесь (по-видимому) переводится как "пусть", "даже если", "хотя и" (т. наз. ut concessivum).
 * Текст приводится по Вульгате.
 139
 Текст 85
 1 Ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole. 2 Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea.3 Vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus.4 Perversi difficile corriguntur et stultorum infmitus est numerus.
 5 Locutus sum in corde meo dicens: ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem, et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit.6 Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam,7 et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus, 8 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam, addat et laborem.
 Ecl 1:12-18
 КОММЕНТАРИЙ
 1 Israhel - несклоняемое сущ. 3 adflictio = afflictio.
 6 scirem - imperf. conjct. act. от stire; здесь переводить инфинитивом.
 7 esset - imperf. conjct. act. от esse.
 Текст 86
 1 Memento creatoris tui in diebus iuventutis tuae, 2 antequam veniat tempus adflictionis et adpropinquent anni de quibus dicas: "non mihi placent!";3 antequam tenebrescat sol et lumen et luna et stellae et revertantur nubes post pluviam.4 Quando commovebuntur custodes domus et nutabuntur viri fortissimi;5 et otiosae erunt molentes iruninuto numero,6 et tenebrescent videntes per foramina; 7 et claudent ostia in platea in humilitate vocis molentis;8 et consurgent ad vocem volucris;9 et obsurdescent omnes filiae carminis. 10 Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via.11 Florebit amigdalum, inpinguabitur lucusta et dissipabitur capparis. 12 Quoniam ibit homo in domum aeternitatis suae et circumibunt in platea plangentes. 13 Antequam rumpantur funis aigenteus et recurrat vitta aurea; 14 et conteratur hydria super fontem et confringatur rota super cisternam; 15 et revertatur pulvis in terram suam unde erat; 16 et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. 17 "Vanitas vanitatum",- dixit Ecclesiastes,- "omnia vanitas"!
 Ecl 12:1-8
 КОММЕНТАРИЙ
 2 adflictionis = afflictionis.
 2 adpropinquent = appropinquent.
 5 inminuto = imminuto.
 7 vocis molentis; СП: "звук жернова" (ср. molendinum - "мельница").
 8 ad vocem volucris; СП: "по крику петуха". 11 amigdalum = amygdalum.
 140
 Текст 87 - IN CATILINAM ORATIO РИМА
 1 Quousque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? 2Quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? 3 Quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? "Nihilne te nocturnum praesidium Palatii, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora vultusque moverunt? 5 Patere tua consilia non catilinis? 6 Constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? 7Quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consilii ceperis, quem nostrum ignorare arbitraris? 8O tempora! O mores! 9 Senatus haec intellegit, consul videt: hic tamen vivit. 10 Vivit? Immo vero etiam in senatum venit, fit publici consilii particeps, notat et designat oculis ad caedem unumquemque nostrum: 11 nos autem, fortes viri, satis facere rei publici videmur, si istius furorem ac tela vitemus. 12 Ad mortem te, Catilina, duci iussu consulis iam pridem oportebat, in te conferri pestem, quam tu in nos iam diu machinaris.
 Marcus Tullius Cicero
 Текст 88 - LUPUS ET AGNUS
 1 Ad riv(um) eundem lupus et agnus venerant,
 2 Siti compulsi; superior stabat lupus
 3 Longequ(e) inferior agnus. Tunc fauc(e) improba
 4 Latr(o) incitatus jurgii caus(am) intulit.
 5 "Cur,- inquit,- turbulentam fecisti mihi
 6 Aquam bibenti?" Laniger contra timens:
 7 "Qui possum, quaeso, facere, quod quereris, lupe?
 8 Ab te decurrit ad meos haustus liquor".
 9 Repulsus ille veritatis viribus:
 10 "Ant(e) hos sex menses mal(e), - ait,- dixisti mihi".
 11 Respondit agnus: "Equidem natus non eram".
 12 "Pater, hercle, tum tuus,- inquit,- male dixit mihi".
 13 Atqu(e) ita correptum lacerat injusta nece.
 14 Haec propter illos scripta (e)st homines fabula,
 15 Qui fictis causis innocentes opprimunt.
 Phaedrus
 141
 КОММЕНТАРИЙ
 Стихотворный размер - ямбический триметр (сенарий).
 1 venerant - PPF ind. act. от venia,
 1 eundem - асе. sing. (муж. род) от idem.
 2 compulsi - РРР (nom. pl.) от compellere 3.
 4 incitatus - РРР (nom. sing.) от incitare.
 6 laniger (поэт.) - "ягненок".
 7 qui - в данном случае "как".
 7 quaeso - "пожалуйста"; "прошу прощения".
 7 quod - асc. sing. neutrum от qui, quae, quod.
 7 quereris; queror - отлож. гл.
 9 repulsus - PPF (nom. sing.) от repellere 3.
 10 hos - асc. pl. (муж. род) от hic.
 11 natus non eram - PPF ind. отлож. гл. nascor.
 12 hercle - "ей-богу!" (букв. "клянусь Геркулесом!").
 13 correptum - РРР (асc. sing.) от compio 3.
 14 scripta est - perf. ind. pass. от scribere.
 Текст 89 - METAMORPHOSES
 1 In nova fert animus || mutatas dicere formas
 2 Corpora. Di, coeptis ||- nam vos mutatis et illas -
 3 Aspirate meis, || primaqu(e) ab origine mundi
 4 Ad mea perpetuum || deducite tempora carmen.
 5 Pyramus et Thisbe, || juvenum pulcherrimus alter,
 5 Altera, quas oriens || habuit, praelata puellis,
 7 Contiguas tenuere | domos, ubi dicitur altam,
 8 Coctilibus muris || cinxisse Semiramis urbem.
 Publius Ovidius Naso
 Текст 90 - VULPES ET UVA
 1 Fame coacta vulpes alt(a) in vinea

<< Пред.           стр. 14 (из 27)           След. >>

Список литературы по разделу