<< Пред.           стр. 4 (из 27)           След. >>

Список литературы по разделу

 1 In exitu Israhel de Aegypto,
 domus Iacob de populo barbaro.
 2 Facta est Iudaea sanctificatio eius,
 Israhel potestas eius.
 3 Mare vidit et fugit,
 Iordanis conversus est retrorsum.
 4 Montes exultaverunt ut arietes,
 colles sicut agni ovium.
 5 Quid est tibi mare quod fugisti?
 Et tu, Iordanis, quia conversus es retrorsum?
 6 Montes exultastis sicut arietes,
 et colles sicut agni ovium?
 7 A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.
 8 Qui convertit petram in stagna aquarum
 et rupem in fontes aquarum.
 17
 9 Non nobis Domine, non nobis,
 sed nomini tuo da gloriam
 10 super misericordia tua et veritate tua.
 Nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
 11 Deus autem noster in caelo.
 Omnia, quaecumque voluit, fecit:
 12 simulacra gentium argentum et aurum,
 opera manuum hominum.
 13 Os habent et non loquentur.
 Oculos habent et non videbunt.
 14 Aures habent et non audient.
 Nares habent et non odorabuntur.
 15 Manus habent et non palpabunt.
 Pedes habent et non ambulabunt.
 Non ciamabunt in gutture suo.
 16 Similes illis fiant qui faciunt ea,
 et omnes qui confidunt in eis.
 17 Domus Israhel speravit in Domino,-
 adiutor eorum et protector eorum est.
 18 Domus Aaron speravit in Domino,-
 adiutor eorum et protector eorum est.
 19 Qui timent Dominum, speraverunt in Domino,-
 adiutor eorum et protector eorum est.
 20 Dominus memor fuit nostri et benedixit nobis:
 benedixit domui Israhel,
 benedixit domui Aaron,
 21 benedixit omnibus qui timent Dominum pusillis cum maioribus.
 22 Adiciat Dominus super vos,
 super vos et super filios vestros.
 23 Benedicti vos Domino qui fecit caelum et terram:
 24 caelum caeli Domino,
 terram autem dedit filiis hominum.
 25 Non mortui laudabunt te Domine,
 neque omnes qui descendunt in infernum,
 26 sed nos, qui vivimus, benedicimus Domino
 ex hoc nunc et usque in saeculum.
 КОММЕНТАРИЙ
 14 odorabuntur; Antiphonale Monasticum: odorabunt.
 15 adiciat = adjiciat.
 18
 Текст 10 - NISI DOMINUS AEDIFICAVERIT DOMUM (Ps 126)
 1 Nisi Dominus aedificaverit domum,
 in vanum laboraverunt qui aedificant eam.
 Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilavit qui custodit.
 2 Vanum est vobis ante lucem surgere:
 surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.
 Cum dederit dilectis suis somnum,
 3 ecce hereditas Domini, filii - mercis, fructus ventris.
 4 Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum.
 5 Beatus vir qui implebit desiderium suum ex ipsis,
 non confundentur cum loquentur inimicis sius in porta.
 КОММЕНТАРИЙ
 1 custodit; ср. Antiphonale Monasticum: custodit eam.
 Текст 11 - DE PROFUNDIS CLAMAVI (Ps 129)
 1 De profundis clamavi ad te, Domine:
 2 Domine exaudi vocem meam!
 Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae!
 3 Si iniquitates observabis, Domine,
 Domine, quis sustinebit?
 4 Quia apud te propitiatio est.
 Propter legem tuam sustinui te, Domine.
 Sustinuit anima mea in verbum eius.
 5 Speravit anima mea in Domino.
 6 A custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino,
 7 quia apud Dominum misericordia,
 et copiosa apud eum redemptio,
 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius.
 Tекст 12 - LAUDATE DOMINUM DE CAELIS (Ps 148)
 1 Laudate Dominum de caelis,
 laudate eum in excelsis.
 2 Laudate eum omnes angeli eius,
 laudate eum omnes virtutes eius.
 19
 3 Laudate eum sol et luna,
 laudate eum omnes stellae et lumen,
 4 Laudate eum caeli caelorum,
 et aquae omnes, quae super caelos sunt,
 5 Laudent nomen Domini.
 Quia ipse dixit, et facta sunt,
 ipse mandavit et creata sunt.
 6 Statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi,
 praeceptum posuit et non praeteribit.
 7 Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi.
 8 Ignis, grando, nix, glacies,
 spiritus procellarum, quae faciunt verbum eius,
 9 Montes et omnes colles,
 ligna fructifera et omnes cedri,
 10 Bestiae et universa pecora,
 serpentes et volucres pinnatae,
 11 Reges terrae et omnes populi,
 principes et omnes iudices terrae,
 12 Iuvenes et virgines,
 senes cum iunioribus laudent nomen Domini,
 13 Quia exaltatum est nomen eius solius,
 14 Confessio eius super caelum et terram,
 Et exaltabit cornu populi sui.
 Hymnus omnibus sanctis eius,
 filiis Israhel, populo adpropinquanti sibi.
 КОММЕНТАРИЙ
 4 et aquae omnes, quae super caelos sunt - по Antiphonale Monasticum. Cp. текст в Вульгате: et aqua quae super caelum est. Далее указаны разночтения с текстом, использованным А. Волконским в его произведении "148 псалом" для трех голосов, органа и литавры.
 6 У Волконского: statuit ea in aeternum, et in saeculis saeculi.
 10 У Волконского pennatae.
 13 eius пропущено у Волконского.
 14 super caelum; у Волконского super caelus (явная опечатка).
 14 exaltabit; у Волконского exaltavit.
 14 Israhel; у Волконского Israel.
 15 adpropinquanti; у Волконского appropinquanti.
 14 В конце у Волконского добавлено Alleluia.
 Текст 13 - CANTATE DOMINO CANTICUM NOVUM (Ps 149)
 1 Cantate Domino canticum novum,
 laus eius in ecclesia sanctorum.
 20
 2 Laetetur Israhel in eo qui fecit eum,
 et filii Sion exultent in rege suo.
 3 Laudent nomen eius in choro,
 in tympano et psalterio psallant ei,
 4 quia beneplacitum est Domino in populo suo,
 et exaltabit mansuetos in salute.
 5 Exultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis.
 6 Exaltationes Dei in gutture eorum,
 7 et gladii ancipites in manibus eorum.
 Ad faciendam vindictam in nationibus,
 increpationes in populis.
 8 Ad alligandos reges eorum in conpendibus,
 et nobiles eorum in manicis ferreis.
 9 Ut faciant in eis iudicium conscriptum,
 gloria haec est omnibus sanctis eius.
 КОММЕНТАРИЙ
 8 conpendibus = compendibus.
 Текст 14 - LAUDATE DOMINUM IN SANCTIS EIUS (Ps 150)
 1 Laudate Dominum in sanctis eius,
 laudate eum in firmamento virtutis eius.
 2 Laudate eum in virtutibus eius,
 laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
 3 Laudate eum in sono tubae,
 laudate eum in psalterio et cithara
 4 Laudate eum in tympano et choro,
 laudate eum in cordis et organo.
 5 Laudate eum in cymbalis bene sonantibus,
 laudate eum in cymbalis iubilationis.
 6 Omnis spiritus laudet Dominum!
 КОММЕНТАРИЙ
 Ср. текст этого псалма с текстом в Симфонии псалмов Стравинского (текст 69).
 5 bene sonantibus; Antiphonale Monasticum: benesonantibus.
 21
 CANTICA. Тексты 15-17
 Текст 15* - MAGNIFICAT
 1 Magnificat anima mea Dominum
 2 et exultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
 3 quia respexit humilitatem ancillae suae.
 4 Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
 5 quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius,
 6 et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
 7 Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui;
 8 deposuit potentes de sede et exaltavit humiles;
 9 esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
 10 Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae,
 11 sicut locutus est ad patres nostros,- Abraham et semini eius in saecula.
 КОММЕНТАРИЙ
 Источник текста: Lc 1:46-55.
 8 exaltavit; не путать глагол exaltare с глаголом exultare (ср. строку 2).
 Текст 16 - NUNC DIMITTIS
 29 Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace,
 30 quia viderunt oculi mei salutare tuum,
 31 quod parasti ante faciem omnium populorum
 32 lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel.
 КОММЕНТАРИЙ
 Источник текста: Lc 2:29-32.
 Текст 17 - BENEDICTUS
 1 Benedictus Dominus Deus Israhel,
 2 quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
 * Здесь и далее в текстах из Вульгаты цифры в начале строк обозначают номера стихов по критическому изд. Б. Фишера.
 22
 3 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,
 4 sicut locutus est per os sanctorum
 5 qui a saeculo sunt prophetarum eius
 6 salutem ex inimicis nostris
 7 et de manu omnium qui oderunt nos
 8 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
 9 et memorari testamenti sui sancti
 10 iusurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
 11 daturum se nobis
 12 ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati
 13 serviamus illi
 14 in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
 15 et tu puer propheta Altissimi vocaberis
 16 praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
 17 ad dandam scientiam salutis plebi
 18 eius in remissionem peccatorum eorum
 19 per viscera misericordiae Dei nostri
 20 in quibus visitavit nos oriens ex alto
 21 inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent
 22 ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
 КОММЕНТАРИЙ
  Источник текста: Lc 1:68-79.
 Текст 18* - MISSAE ORDINARIUM
 KYRIE
 1 Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie eleison.
 2 Christe eleison, Christe eleisori, Christe eleison.
 3 Kyrie eleison, Kyrie eleison, Kyrie eleison.
 GLORIA
 4 Gloria in excelsis Deo,
 5 Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
 6 Laudamus te.
 * В этом тексте и далее, если не оговорено иное, номера стихов (либо номера предложений в прозаических текстах) выставлены нами по возрастанию от единицы - для удобства учебной работы.
 23
 7 Benedicimus te.
 8 Adoramus te.
 9 Glorificamus te.
 10 Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam.
 11 Domine Deus, Rex caelestis, Deus Pater omnipotens.
 12 Domine Fili unigenite, Jesu Christe.
 13 Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.
 14 Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
 15 Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
 l6 Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.
 17 Quoniam tu solus sanctus.
 18 Tu solus Dominus.
 19 Tu solus Altissimus, Jesu Christe.
 20 Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris.
 21 Amen.
 CREDO
 22 Credo in unum Deum,
 23 Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
 24 Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum.
 25 Et ex Patre natum ante omnia saecula.
 26 Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
 27 Genitum, non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt.
 28 Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
 29 Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine et homo factus est.
 30 Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est.
 31 Et resurrexit tertia die secundum scripturas.
 32 Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
 33 Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos cuius regni non erit finis.
 34 Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem qui ex Patre Filioque procedit.
 35 Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per Prophetas.
 36 Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
 37 Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
 24
 38 Et exspecto resurrectionem mortuoram.
 39 Et vitam venturi saeculi.
 40 Amen.
 SANCTUS
 41 Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth.
 42 Pleni sunt caeli et terra gloria tua.
 43 Hosanna in excelsis.
 44 Benedictus qui venit in nomine Domini.
 45 Hosanna in excelsis.
 AGNUS
 46 Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
 47 Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
 48 Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.
 КОММЕНТАРИЙ
 10 gratias agere - "благодарить".
 11 omnipotens, -ntis - прил. одного окончания (part. praes. act).
 12 У И. С. Баха после Christe добавлено слово altissime, что следует лютеровской версии текста (см.: Blankenburg W. Einfuhrung in Bach's h-moll-Messe.- Kassel, 1982. S. 14).
 19 altissimus, -a, -um - превосх. степень прил. altus.
 20 spiritu - abl. sing. от spiritus, -us - сущ. 4-го склонения.
 25 natum [est] - perf. ind. act. от отлож. гл. nascor.
 27 genitum - PPP от gigno.
 29 incarnatus est - perf. ind. act. от отлож. гл. incarnor.
 29 factus est - perf. ind. act. от полуотлож. гл. fio, factus sum, fieri.
 30 cruciftxus - PPP от crucifigo.
 30 passus [est] - perf. ind. act. от отлож. гл. patior.
 30 sepultus est - perf. ind. pass. от sepelio.
 31 resurrexit - perf. ind. act. от resurgo.
 31 die - abl. sing. от dies, -ei - сущ. 5-го склонения.
 32 ascendit- форма 3-го л. sing. perf. ind. act. = 3-му л. sing. praes. ind. act.
 33 venturus - part. fut. от venio; здесь в функции прил.
 33 erit - fut. ind. 3-е л. sing. от sum.
 34 vivificantem, -ntis - part. praes. act. от vivifico.
 35 qui locutus est; qui в значении "как".
 35 locutus est - perf. ind. act. от отлож. гл. loquor.
 42 gloria tua; у И. С. Баха: gloria ejus, что соответствует лютеровской версии (обратный перевод с нем.) и точному чтению по Исайе (Ис 6:3). Подробнее см.: Blankenburg. Ор. cit. S. 14, 91).
 44 benedictus - РРР от benedicere.
 25
 MISSA PRO DEFUNCTIS. Тексты 19-25
 Текст 19 - REQUIEM (диспозиция текста по В. А. Моцарту)
 № 1. REQUIEM
 1 Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis!
 2 Te decet hymnus, Deus in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
 3 Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet.
 4 Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
 KYRIE*

<< Пред.           стр. 4 (из 27)           След. >>

Список литературы по разделу